라틴어 문장 검색

post ubi iam validis quassatum est viribus aevi corpus et obtusis ceciderunt viribus artus, claudicat ingenium, delirat lingua [labat] mens, omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:4)
quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes aut morbo delirantes protraxe ferantur et celata [mala] in medium et peccata dedisse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:11)
O sacris devote senex, quodque arguit aetas, Non neglecte deis, Phariae primordia gentis, Terrarumque situm, vulgique edissere mores, Et ritus formasque deum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:41)
musa mihi causas memora 'mihi' longa hic, alibi brevis, ut mihique haec edissere vera roganti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 81)
edissere vera hic distinguendum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1491)
'edissere' autem ordine cuncta narra, unde qui plane loquuntur dissertores fiunt et diserti vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1493)
aut ab aniculis dicta superstitio, quia multae superstites per aetatem delirant et stultae sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1872)
Epicurusne qui delirare illum clamat, an Academicus qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS24)
in docendo edisserendoque subtilior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:9)
qua re sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere mirabilis, sic ut simile nihil viderim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 3:1)
idemque quasi delirans in his libris quos scripsit contra voluptatem tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse divinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:3)
omnesne tibi illi delirare visi sunt qui sine manibus et pedibus constare deum posse decreverint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:1)
tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:1)
Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere, quod agas, considerate omnique in re quid sit veri videre et tueri decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:5)
hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION