라틴어 문장 검색

Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:1)
Plene Virgilius non partionem solam, sicut ille quem sequebatur, sed educationem quoque nutricationis tamquam belualem et asperam criminatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 15:1)
quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:2)
Nam pulmentorum varietas recipit varia condimenta, quibus gula ultra quam naturae necesse est lacessitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:3)
accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:1)
verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:6)
quarum in fetu et in educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 81:6)
Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:1)
Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil habebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:3)
Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 271:1)
Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris istis requiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:3)
haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 3:6)
portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 4:4)
condimenta enim defuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 98:6)
Certe ego notavi super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque fetentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION