라틴어 문장 검색

Imitatio enim globus est praeceptorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:12)
Veruntamen, ut qui in familiam suam honores primi introducunt, posteris suis plerunque dignitate praelucent, ita rerum exemplaria et primordia (quando feliciter iacta sunt) imitationem aetatis sequentis, ut plurimum, superant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:3)
Certe consuetudo validissima, cum a pueritia incipit, haec educationem appellamus, quae nihil aliud est quam a teneris annis imbibita consuetudo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:19)
Saepenumero mirum est visu quantum advocatorum audacia apud iudices valeat, ubi contra iudices ad imitationem Dei (in cuius tribunali sedent) superbos comprimere et humiles erigere deberent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:10)
Atque hoc est ad imitationem cognationemque numeri pariter paris, a quo participatione tracta haec ei recognscitur ingenerata proprietas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 2:8)
Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve quaerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 26:4)
Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere actorem 2 industrium et pabuli copiam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:1)
quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur, nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactis agnus celeriter confirmetur, et parta nutrici consociata minus laboret in educatione fetus sui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 3:4)
Primus effetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit, et educatio totius habitus aufert incrementum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 11:3)
Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 9:1)
Verum suburbanis locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 9:2)
Eligendae vero sunt ad educationem neque vetulae, nec nimium novellae,sed corporis maximi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 7:5)
Turturum educatio supervacua est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 1:1)
Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:1)
Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 12장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION