라틴어 문장 검색

Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, 'effeminatur.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 11:1)
Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, si qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 14:1)
Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 8:1)
9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:1)
Leuis atque inconstans studia permutat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:21)
Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장6)
Si nimius est, corpus effeminat, nervos emollit, stomachum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장16)
Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:1)
Si nimius est, corpus effeminat, nervos mollit, stomachum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 6:1)
trabeata per urbes ostentatur anus titulumque effeminat anni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:4)
Nec te iucunda fronte fefellit luxuries, praedulce malum, quae dedita semper corporis arbitriis hebetat caligine sensus membraque Circaeis effeminat acrius herbis, blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla interius:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:61)
attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:2)
Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni virilitate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:1)
Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis tantum facinus consociaturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장1)
Sextus Pompeius ut effeminatum insectatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 68장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION