라틴어 문장 검색

Cedere equidem, inquit, vobis debui, ut in tali asotia atque nequitia vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus, ita in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 9:2)
Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장6)
Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria videtur. Animi est ista mollitia,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장4)
Si nimius est, corpus effeminat, nervos emollit, stomachum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장16)
Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:1)
Si nimius est, corpus effeminat, nervos mollit, stomachum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 6:1)
trabeata per urbes ostentatur anus titulumque effeminat anni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:4)
"Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi possumus Eoae?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:65)
Nec te iucunda fronte fefellit luxuries, praedulce malum, quae dedita semper corporis arbitriis hebetat caligine sensus membraque Circaeis effeminat acrius herbis, blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla interius:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:61)
attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:2)
Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni virilitate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:1)
ex quis Geminius prodigentia opum ac mollitia vitae amicus Seiano, nihil ad serium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 14장2)
tum Hiero pueritiam Tiridatis increpat, neque penes Arsaciden imperium sed inane nomen apud imbellem externa mollitia, vim in Abdagaesis domo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장6)
intra cubiculum auditur, Messalina coram et Suillio corruptionem militum, quos pecunia et stupro in omne flagitium obstrictos arguebat, exim adulterium Poppaeae, postremum mollitiam corporis obiectante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장2)
In tanta mole curarum valetudine adversa corripitur, refovendisque viribus mollitia caeli et salubritate aquarum Sinuessam pergit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION