라틴어 문장 검색

hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in vi de re publica libris fecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:1)
nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 5:1)
verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:2)
hinc illa cognitio virtutis existit, efflorescunt genera partesque virtutum, invenitur, quid sit quod natura spectet extremum in bonis, quid in malis ultumum, quo referenda sint officia, quae degendae aetatis ratio deligenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 71:2)
Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce adulescentulo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:2)
Sed tamen suaviter fuit,etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:17)
Facias et totum populum sibi suaviter facientem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:21)
Vos rogo, amici, ut vobis suaviter sit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:16)
Ipse quoque potest nos docere curam habere, potest rationem afferre ad operam navandam magnanime et suaviter ad custodiendum hunc mundum quem Deus nobis concredidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 307:6)
Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis, si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem vivere nec recte nec suaviter;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 81)
' 'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.4)
tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 177:1)
Nam, ut dicere solebat Attalus noster, "sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 5:1)
quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:7)
"nimirum Martius anguis, quaeque novis proavum tellus effloruit armis - hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors, et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권365)

SEARCH

MENU NAVIGATION