라틴어 문장 검색

Te memor Eurotas, te rustica Musa Lycaei, te pastorali modulantur Maenala cantu Partheniumque nemus, quod te pugnante resurgens aegra caput mediis erexit Graecia flammis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:95)
reuertentem ex prouincia non solum faustis ominibus, sed et modulatis carminibus prosequebantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 2:2)
quas ob res inter reliquos honores decretus est ei clipeus aureus, quem quotannis certo die collegia sacerdotum in Capitolium ferrent, senatu prosequente nobilibusque pueris ac puellis carmine modulato laudes uirtutum eius canentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:2)
captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:1)
quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 2:2)
quod ut sensit, trepidanter effatus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 3:4)
imperiumque patris celerans Cyllcnius ales advenit et leni modulatur carmen avena
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 404:1)
tecta trahit modo Bebryciis praefixa tropaeis, mitis et in mediis effatur talia Grais:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 771:1)
' Nimirum sapere est abiectis utile nugis,et tempestiuum pueris concedere ludum,ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.
(호라티우스의 두번째 편지, 276)
nunc ad orandum festina consurgit et modulata voce ceteris
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:7)
sed tamen effabor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:5)
sed in hoc adyto vaticinaturi plurimo mero sumpto, uti apud Clarium aqua pota, effantur oracula.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:3)
nam consultus Apollo Clarius, quis deorum habendus sit qui vocatur Ἰαὼ, ita effatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 19:2)
Tum cum corde suo divum pater atque hominum rex Effatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 10:3)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION