라틴어 문장 검색

Si quando aut regi iusto vim populus attulit regnove eum spoliavit aut etiam, id quod evenit saepius, optimatium sanguinem gustavit ac totam rem publicam substravit libidini suae (cave putes autem mare ullum aut flammam esse tantam, quam non facilius sit sedare quam effrenatam insolentia multitudinem), tum fit illud, quod apud Platonem est luculente dictum, si modo id exprimere Latine potuero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:8)
ex quibus et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia, quae vidimus, et sunt partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae, quae acuta ingenia gignant, aliae, quae retunsa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 115:13)
quamquam enim postea in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 7:3)
quo facto rettudit sermones paratiorque visus est quam speraverat accusator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:3)
quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei p. nostrae sed etiam necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 4:9)
a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:6)
quae autem ratione adversante incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:7)
Satis profecto rettudi superbiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.20)
hebetentur fortasse et paulum retundantur, evelli quidem extorquerique non possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:2)
*̓αλλα` ταῦτα τῶͺ ὑπε`ρ ἡμᾶσ μελήσει, cui multum cotidie vigiliarum, multum laboris adicit haec nostra iners et tamen effrenata petulantia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:5)
Quid iuvat in nudis hamata retundere tela Ossibus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a10)
Vir et femina mundi postmoderni permanens adeunt periculum ne sui commodi effrenati sint fautores, et multae difficultates sociales nostrae aetatis referendae sunt ad ea quae ob propriam proximam utilitatem quaeruntur, discrimine interveniente vinculorum familiarium socialiumque, difficultatibus exstantibus alium agnoscendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 210:2)
idem tamen benignus ultor retundit iram, paucosque non piorum patitur perire in aevum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum20)
"sed nebulis propter volitantibus obsitus alti verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora subfusus rutilum frontis diadema retundit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권134)
cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum, aspera nil meritos poenis plectentia iura;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2163)

SEARCH

MENU NAVIGATION