라틴어 문장 검색

Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Ades en comiti, diva virago, cuius regno pars terrarum secreta vacat, cuius certis petitur telis fera quae gelidum potat Araxen et quae stanti ludit in Histro.
(세네카, 파이드라 1:19)
audax virago non tulit retro gradum;
(세네카, Troades 1183:1)
"frustra sibi natus Ophelte Sicaniam tribuit palmam, plantasque superbas haud ita per siccam Nemeen citus extulit Arcas, cuius in Aetolo volitantem pulvere matrem horruit Hippomenes, multo qui caespite circi contemptu praemissus erat, cum carceris antro emicuit pernix populo trepidante virago, nil toto tactura gradu, cum pallidus ille respiceret medium post se decrescere campum et longas ad signa vias flatuque propinquo pressus in hostili iam curreret anxius umbra, donec ad anfractum metae iam iamque relictus concita ter sparso fregit vestigia pomo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 73)
Non vectos Minyas loquente silva dicam Phasiaco stetisse portu, forma percita cum ducis Pelasgi molliret rabidos virago tauros, nec tum territa, cum suus colonus post anguis domiti satos molares armatas tremebundus inter herbas florere in segetem stuperet hostem et pugnantibus hinc et hinc aristis supra belliferas madere glaebas culmosos viridi cruore fratres.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem14)
hic mea carmina regina bellorum virago Caesareo peramavit auro, cum tu sodalis dulce periculum conisus omni pectore tolleres, ut Castor ad cunctos tremebat Bebryciae strepitus harenae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum7)
nusquam inclyta Virtus, restinxit Bellona faces, longeque paventes Mars rapuit currus, et Gorgone cruda virago abstitit, inque vicem Stygiae subiere sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권223)
quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 87:2)
ego emero matri tuae ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala, ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3128)

SEARCH

MENU NAVIGATION