라틴어 문장 검색

multae illam frustra antequam rem diceret, praeiudicavit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5811)
et quia a neutro facit 'felicia', 'felicum' dicere non debemus, ne propter alia genera huic praeiudicemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5906)
tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:7)
quod enim nondum senatus censuit nec populus Romanus iussit, id adroganter non praeiudico neque revoco ad arbitrium meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:5)
Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo quod ignorant inrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:1)
Quodsi, quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere quod male fit, et utique hoc ipso praeiudicatur licere quod bene fit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 4:2)
cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:12)
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:3)
Contigit autem tactu indumentorum eorundem et daemonia ab obsessis effugata corporibus, et infirmitates alias aliquoties esse curatas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:3)
Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:15)
adscribi autem propraetori L. Marcio non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro praeiudicato ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 19:2)
praeiudicatum eventum belli habetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 667:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION