라틴어 문장 검색

ὁμολογουμένωσ τυραννίδα συσκευάζεται. quid enim ista repentina adfinitatis coniunctio, quid ager Campanus, quid effusio pecuniae significant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 17 2:3)
de animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe iudicas nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere explicas, et eis quae de Fabio Caninioque acta scribis valde consentiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 6:4)
in hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:3)
170. Quaedam agendi rationes de exigua gasiorum contaminantium effusione ambitales sumptus internationales reddere student, periculo Nationibus minoribus opibus pollentibus gravia de emissionibus minuendis munera imponendi, similia Nationibus quaestuosa industria provectis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:1)
Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus saluaretur, propinauit remedia;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI.5)
mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum complendi, varia spectaculorum conquirere genera;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 110:1)
Hoc autem sive simulacrorum inpulsu seu radiorum ex oculis effusionibus, uti physicis placet, videmus, utraque ratione videtur ita esse, uti falsa iudicia oculorum habeat aspectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장8)
ita pondus cum decurrendo in angustias tubulorum premeret caeli crebritatem, vehementi decursu per fauces frequentiam caeli compressione solidatam extrudens in aerem patentem effusione acuti sonitus expresserat claritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장16)
Proeliorum autem actus a Deo nobis est interdictus, et hoc ideo ut a sanguinis effusione manus semper valeamus innocentes habere, ne propter sanguinis effusionem ab eius ministerio repellamur indigni.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION