라틴어 문장 검색

Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
내가 너희에게 이 말을 한 이유는, 그들의 때가 오면 내가 너희에게 한 말을 기억하게 하려는 것이다.” “내가 처음부터 이 말을 너희에게 하지 않은 것은 내가 너희와 함께 있었기 때문이다. (불가타 성경, 요한 복음서, 16장4)
At ille respondit: " Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo ". Eduxitque ad eos Simeon.
그러자 관리인은 말하였다. “안심하십시오. 두려워하지 마십시오. 여러분의 하느님, 여러분 아버지의 하느님께서 그 곡식 자루에 보물을 넣어 주신 것입니다. 나는 여러분의 돈을 이미 받았습니다.” 그러고서는 시메온을 그들에게 데려왔다. (불가타 성경, 창세기, 43장23)
ait mihi Dominus: "Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris".
그때에 주님께서 나에게 말씀하셨다. ‘그들에게 말하여라. ′내가 너희 가운데에 없을 것이니, 너희는 올라가지도 말고 싸우지도 마라. 그래야 너희가 적 앞에서 패배하지 않을 것이다.′’ (불가타 성경, 신명기, 1장42)
Et dixit ad eos: " Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ".
그리고 그들에게 이르셨다. “내가 전에 너희와 함께 있을 때에 말한 것처럼, 나에 관하여 모세의 율법과 예언서와 시편에 기록된 모든 것이 다 이루어져야 한다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 24장44)
Responditque eis Rabsaces: " Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum? ".
그러나 랍 사케가 그들에게 대답하였다. “나의 주군께서 너희 주군과 너희뿐만 아니라, 너희와 함께 제 똥을 먹고 제 오줌을 마셔야 할 저 성벽 위에 앉아 있는 자들에게도 이 말을 하라고 나를 보내신 것이 아니겠느냐?” (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장27)
Et dixit Rabsaces: " Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum? ".
그러나 랍 사케는 대답하였다. “나의 주군께서 너희 주군과 너희뿐만 아니라, 너희와 함께 제 똥을 먹고 제 오줌을 마셔야 할 저 성벽 위에 앉아 있는 자들에게도 이 말을 하라고 보내신 것이 아니겠느냐?” (불가타 성경, 이사야서, 36장12)
Advenit - o socii - iustum pugnandi iam tempus, olim exoptatum mihi vobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietis motibus poscebatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 30:1)
Et dixit Aggaeus nuntius Domini secundum mandatum Domini populo dicens: “ Ego vobiscum, dicit Dominus ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장13)
Sed et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Iesua fili Iosedec sacerdos magne, et confortare, omnis popule terrae, dicit Dominus exercituum; et facite, quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장4)
Ad Ciceronem venio, cui eadem pugna cum aequalibus suis fuit, quae mihi vobiscum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 1:1)
Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum "Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi", ut Matheus testatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:25)
Quid mihi vobiscum est, o Phoebe novemque sorores?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXII1)
Nil mihi vobiscum est:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, II5)
Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 723)
sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae, in vestro miseris si licet esse choro, magnaque pars animae mecum vixistis, amici:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 437)

SEARCH

MENU NAVIGATION