라틴어 문장 검색

egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 292:1)
hanc partem παρέκβασιν vocant Graeci, Latini vel egressionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 234:1)
nam quidquid dicitur illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 237:1)
at in egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 211:2)
egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:3)
medius modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed utrinque ripis inumbratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 226:1)
non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 237:1)
Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum cateruis, grandescere populus coepit aduenarum, ita ut ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION