라틴어 문장 검색

Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium oculis vultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 3장1)
iam ceteri fama exciti, hic fratrem, propinquum ille, alius parentes lamentari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장9)
et quia aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve consulatus sui quondam collegam dederet liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se precibus et invidiae iuxta ostendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장8)
In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 5:1)
ac modo Sporum hortabatur ut lamentari ac plangere inciperet, modo orabat ut se aliquis ad mortem capessendam exemplo iuuaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 3:1)
Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohauit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur, et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea aduersissimis auspiciis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 3:1)
genituram eius praedictam a mathematicis ita parentes exhorruerunt, ut pater magno opere semper contenderit, ne qua ei prouincia uiuo se committeretur, mater et missum ad legiones et appellatum imperatorem pro afflicto statim lamentata sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 3장 2:8)
Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 5:1)
indicare, falso lamentari eas vivum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 8:2)
Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 33:1)
Ille humi prostraverat corpus gemitu eiulatuque miserabili tota personante regia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 6:1)
Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 4:2)
cum lamentamur non apparere laboresnostros et tenui deducta poemata filo;
(호라티우스의 두번째 편지, 198)
grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:11)
Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et virorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION