라틴어 문장 검색

Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 5:1)
erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 7:1)
"Quid spiritum vestrum, qui magis meus est, crebris eiulatibus fatigatis?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:47)
"At illae sorores percontatae scopulum locumque illum, quo fuerat Psyche deserta, festinanter adveniunt, ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebris earum eiulatibus saxa cautesque parilem sonum resultarent."
(아풀레이우스, 변신, 5권52)
"Illum amicum, coaetaneum, contubernalem, fratrem denique, addito nomine lugubri, ciere, necnon interdum manus Charites a pulsandis uberibus amovere, luctum sedare, eiulatum coercere, verbis palpantibus stimulum doloris obtundere, variis exemplis multivagi casus solacia nectere, cunctis tamen mentitae pietatis officiis studium contrectandae mulieris adhibere odiosumque amorem suum perperam delectando nutrire."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:46)
Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et maeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cuius episcopatui per inprudentiam suffragatus sum vastari ecclesiam dei, et quod ipse deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 10:1)
Postremo vociferari inter vapulandum incipit , neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 7:2)
Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 8:1)
Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 4:1)
Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne ullas quidem voces indecoras edebat, signa tamen quaedam, sicut vidistis, existebant virtutis et corporis, de possessione hominis pugnantium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:5)
Pueri Spartani antiquis temporibus flagris caedi sustinebant super aram Dianae vix eiulatu aut gemitu ullo emisso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:14)
"Cur sic tristaris lamentis, uxor, amaris?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:3)
In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: "Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur".
(불가타 성경, 미카서, 2장4)
omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장27)
Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION