라틴어 문장 검색

Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 6:1)
Ex his duabus rationibus quas ille dixit, quod posterius est subtilius elegantiusque est visum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 12:1)
Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis quam personae isti quam tractabat aptus atque conveniens videri maluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 15:1)
Adfecta enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 19:1)
Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 8:1)
qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo stata' dicitur, quae neque κοινη` futura sit neque ποινή.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 13:1)
Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo sint quaeri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 4:1)
Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 9:1)
Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi obnoxius et obnoxie non declinatione sola, sed re atque sententia differrent, Ego, inquit, dixi quid esset 'obnoxius,' non quid ' obnoxie.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 6:1)
Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 7:1)
Utrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 7:1)
deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VIII 1:2)
Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 6:1)
Elegantissime duo verba ista divisit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 7:3)
Die pristini, die crastini et die quarti et die quinti qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION