라틴어 문장 검색

inde navibus acceptis ab Achaeis - erant autem tres quadriremes et biremes totidem - Anticyram traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 112:1)
ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 324:2)
Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 175:1)
paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 180:1)
supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 241:1)
navis erat quadriremis vetus, capta annis LXXX ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 290:1)
iam Livius a Canis cum triginta navibus suis et septem quadriremibus quas secum Eumenes rex adduxerat Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra venturum opinabatur, praepararet, quae opus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 94:1)
eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 157:4)
traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae obviam ab Livio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 158:1)
C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 173:1)
approbantibus cunctis et ad eam quam habebat classem, adsumptis tribus quadriremibus, navigat Patara.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 175:2)
Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:2)
ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 607:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION