라틴어 문장 검색

Sed iuuenis prior occurrit, prior obuiat hosti, Pauperiem prior aggreditur celerique uolatu Cornipedis pariterque suo cognamine nitens, Accumulat uires haste qua deicit illam Que terre deiecta iacet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:11)
Tamen istos prouida sentit Insultus Racio, nec torpet pigra, sed illi Obuiat, indomitum retinet sistitque furentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:8)
Ad cujus contemplandam pulchritudinem dignitatis, dum tanquam manipulos, oculorum radios conlegarem [0440A] visibiles, ipsi tantae majestatis non audentes obviare decori, splendoris hebetati verberibus, nimis meticulosi ad palpebrarum contubernia refugerunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:8)
Haec concupiscentiae nocte mentis lumen eliminat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:28)
Renes autem tanquam suburbia cupidinariis voluptatibus [0444D] partem corporis largiuntur extremam, quae magnanimitatis imperio obviare non audentes, ejus obtemperant voluntati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:60)
Jam meae solutionis lima tuae quaestionis scrupulum eliminavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:57)
Nonne ea quae in puerilibus [0451C] cunis poeticae disciplinae discutiuntur, altiori distinctionis lima, senior philosophiae tractatus eliminat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:4)
Aetas vero meridianam [0473D] tendebat ad horam, vitae tamen meridies in nullo pulchritudinis obviabat amori;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:3)
Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:8)
- Profanis Rohas obsidere parantibus Baldewinus obviat, dimicat et triumphat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 21:2)
- Quomodo Turci eliminati sint, et de mendosa Babylonici regis promissione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 63:3)
- Ubi Ascalonitis Rames expugnantibus Rotgerus cum militibus obviavit in pugnam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 17:2)
Et in redeundo obviavit cuidam vetulae pannis heremitalibus indutae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:15)
Quod dum facerent, vulpi obviaverunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:12)
Interea obviavit cuidam amico suo.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION