라틴어 문장 검색

In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus, Hic ubi Roma suas aurea vexat opes, Inspexit molles pueros oculisque comedit, Non hos, quos primae prostituere casae, Sed quos arcanae servant tabulata catastae Et quos non populus nec mea turba videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX1)
Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 31:3)
Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:1)
Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut vendas?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:2)
Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris exsisteret;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:1)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
Nam fundos emancipavit, et cetera quae in emancipatione implenda solent exigi consummavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 3:1)
Turpe tori reditu census augere paternos, Et faciem lucro prostituisse suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1026)
Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, Praemia militiae pulverulenta sequi, Nec me verbosas leges ediscere nec me Ingrato vocem prostituisse foro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 152)
Tu tua prostitues famae peccata sinistrae Commissi perages indiciumque tui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 146)
nec vos prostituit mea vox, sed vana timere damna vetat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 20:3)
qui corpus istud molle naturaliter, captumque laxo sub voluptatum iugo, virtutis arta lege fecit liberum, emancipator servientis plasmatis, regnantis ante victor et cupidinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium52)
"Maximianus, opum dominus et tamen ipse cliens lapidum, prostituat voveatque suis numinibus caput ipse suum:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.20)
Romanus eheu---posteri negabitis--- emancipatus feminae fert vallum et arma miles et spadonibus servire rugosis potest interque signa turpe militaria sol adspicit conopium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 93)
Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION