라틴어 문장 검색

Quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit, documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 3:1)
Constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, vir nobili prosapia editus, ingenio facundia forti suavitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena affectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 43:1)
Petebat etiam, ut conventus comitum imperatoris atque suorum iuxta terminos regni sui trans Albim fieret, in quo res invicem gestae proferri et emendatione digna inter partes enumerari potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:3)
non improbet humana falsitas.
(ARCHIPOETA, I48)
contemno gentilium falsitatem vanam,
(ARCHIPOETA, IX26)
nonne huius detestatus insaniam quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam maiore scelere in deo laudari falsitatem quam veritatem vituperari?
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:13)
Ex his enim quae dicimus, apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 2:3)
Placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen domini dei sui in fallaciam Christianus adsumat, deum suum testem falsitati Christianus adhibeat?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 11:6)
sed falsa et audaci emendatione editores e scripto per libros stetisses fecerunt, tamquam stitisses vanum et nihili verbum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 3:2)
33. Sancita est alia quoque lex ad pacem subditorum in genere, et caedium et homicidiorum repressionem, atque in emendationem legum antiquarum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 33:1)
Itaque si in historia nostra naturali, quae tanta diligentia et severitate et fere religione probata et collecta est, aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis aut erroris, quid tandem de naturali historia vulgari, quae prae nostra tam negligens est et facilis, dicendum erit?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:9)
Atque status emendatio in civilibus non sine vi et perturbatione plerumque procedit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:8)
unde necesse est sequi emendationem status hominis, et ampliationem potestatis ejus super naturam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:13)
Certe quam flagitiosa res sit falsitas et perfida nullo modo exprimi potest melius quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) devocabuntur iudicia Dei in genus humanum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:8)
Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis quam in somnis vidit Nebuchadnezzar:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION