라틴어 문장 검색

Nam cum quaereretur, petorritum quali forma vehiculum cuiatisque linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam falsamque et vocabulum Graecum esse dixit atque adsignificare volucres rotas interpretatus est, commutataque una littera petorritum esse dictum volebat quasi petorrotum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 4:1)
Iam illud est vehementius quod Arrianus solitum eum dictitare, in libris quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 3:1)
Haec quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 5:1)
et quid M. Cato in oratione quam scripsit de innocentia sua, ita dictitat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 1:3)
Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 3:2)
Mustaphae (quem antea nominavimus) caedes stirpi Solymanni adeo fatalis fuit ut succession sultanorum usque in hodiernum diem pro suspecto habeatur, velut sanguinis ementiti, quia Solymus secundus putabatur supposititius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:4)
Pompeio se provinciam reciperare velle palam dictitabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:3)
ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique adverso tempore navigandi navis conscendit, ut ipse praedicabat, ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam provinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam veniret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:5)
Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios.
(카이사르, 내란기, 3권 22:6)
dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent.
(카이사르, 내란기, 3권 32:10)
Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae, sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex senatusconsulto exigi dictitabant;
(카이사르, 내란기, 3권 32:14)
ille moderan- dos feminarum honores dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius invidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne lictorem quidem ei decerni passus est aramque adoptionis et alia huiusce modi prohibuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장3)
neque in acta sua iurari quamquam censente senatu permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus foret, tanto se magis in lubrico dictitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장3)
Rhescuporis sanciendo, ut dictitabat, foederi convivium adicit, tractaque in multam noctem laetitia per epulas ac vinolentiam incautum Cotyn et, postquam dolum intellexerat, sacra regni, eiusdem familiae deos et hospitalis mensas obtestantem catenis onerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장7)
occidi Cotyn iubet mortemque sponte sumptam ementitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION