라틴어 문장 검색

Nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:1)
in quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:6)
fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:8)
nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 190:1)
προθεσπίζω igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, iamque mari magno - non multo, inquam, secus possum vaticinari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 6:3)
ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 1:4)
ita fit, sensim cogitantibus ut, quantum sit ementita opinio, appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:3)
Cum constantissime et centurionem et legionem essem ementitus, Age ergo inquit ille in exercitu vestro phaecasiati milites ambulant?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:4)
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo ementitus erat, clipeo quoque flumina septem argento partim, partim caelaverat auro, "adspice" ait, "Perseu, nostrae primordia gentis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:8)
Sed ego hoc hariolor;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1144)
Hariolare.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 233)
haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 249:1)
sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 70:3)
deinde, ne vana urbis esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc saeptus escendentibus inter duos lucos est, asylum aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 90:1)
referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae stirpis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 258:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION