라틴어 문장 검색

Quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas, nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas, ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris impositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 42:2)
Itineribus itaque emensis cum ad Pylas venisset, qui locus Cappadocas discernit et Cilicas, osculo susceptum rectorem provinciae, nomine Celsum, iam inde a studiis cognitum Atticis, asscitumque in consessum vehiculi, Tarsum secum induxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 13:1)
Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum, quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erecta discretum celsitudine) concremarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 3:1)
His ita ordinatis, ipse exitu simulato per Tigrim, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus, et quieta nocte emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine, ictu torminum consternatus, dum dolorum impatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 6:1)
Ferrum inter axiculos duos firmum compaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita componit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium illigatus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 2:1)
Evertit funditus Numantiam Scipio, post multiplices casus obsidionis emensos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:3)
Emenso itaque itinere bidui, prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis impositam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:1)
Postera igitur et insequenti die stadiis ducentis emensis, ventum est ad locum Baraxmalcha.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 3:1)
Mediocris erat staturae, capillis tamquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias indicabant, superciliis decoris, et naso rectissimo, ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates, liniamentorum recta compage, unde viribus valebat et cursu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 22:2)
Et via sex dierum emensa, cum ne gramina quidem invenirentur, solacia necessitatis extremae, dux Mesopotamiae Cassianus, et tribunus Mauricius (pridem ob hoc missus) ad Ur nomine Persicum venere castellum, cibos ferentes, ex his quos relictus cum Procopio et Sebastiano, exercitus parcius victitans, conservarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 7:1)
Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram aptum inveniretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 14:1)
Spatium anni vertentis id esse, periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos Meton et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege, polo percurso signifero, quem ζωͺδιακόν sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus, ad eundem redierit cardinem, ut (verbo tenus) si a secunda particula elatus Arietis, ad eam dimensione redierit terminata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 8:1)
Anno secuto, ingredi terras hostiles pari alacritate conatus, fusius Danubii gurgitibus evagatis, impeditus mansit immobilis prope Carporum vicum, stativis castris ad usque autumnum locatis emensum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 5:1)
Et quoniam aliquot diebus emensis, nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum quae visebantur, iniecta cohortium manu, vorax flamma vastabat, praeter alimenta quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 7:2)
Et doli iam prudens, neque aliam nisi cito discessu salutis reperiens viam, suadentibus his quibus fidebat, conglobatis trecentis comitibus, secutis eum e patria, cum equis velocissimis, ut in magnis solet dubiisque terroribus, audacter magis quam considerate pleraque diei parte emensa, egressus cuneatim, properabat intrepidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION