라틴어 문장 검색

cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota halica ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장15)
potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장16)
Si vires desunt, adiuvandae sunt aqua mulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장19)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장10)
Ubi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장25)
Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장28)
Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leviora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem vel absinthium decoctum vel hysopum ex aqua mulsa vel nasturcii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장10)
emplastrum id, quod ΤΕΤΡΑΦΆΡΜΑΚΟΝ Graeci vocant, rosa liquatum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장10)
quidam, cum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consecuti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장6)
laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, cum inposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장14)
Tum emplastrum hoc modo fit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장16)
Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장23)
19 Ex emplastris autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus iniciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장1)
His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장14)
Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est, quae si . . . singula habenda sunt, meliora sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장62)

SEARCH

MENU NAVIGATION