라틴어 문장 검색

id emporium Romanis Gallico bello fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 609:1)
exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque inposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 90:1)
ita cum triginta navium classe - omnes autem quinqueremes erant - ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque . . . et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca - oriundi et ipsi a Phocaea sunt - copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 274:1)
id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis - emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitae - traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 85:1)
Emporia ut peterent gubernatoribus edixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 357:1)
Ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae adventum in Africam consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 460:1)
navales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas, Corinthiorum emporium, petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 199:2)
Rhodii Peraeam - regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis - repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 426:1)
profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque, omnia fuga et terrore complet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 124:1)
in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 134:1)
ipse, cum iam id tempus anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 153:1)
idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis, quo frequenter commeent, eventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 691:2)
Emporia vocant eam regionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 697:1)
is in Hispaniam profectus bello quod Emporiis orsus est citeriorem Hispaniam pacavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha4)
ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram a porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION