라틴어 문장 검색

post leviorem, aquam mulsam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 3:6)
Opus est cibo infirmo, maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cujus ternos cyathos his hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 16:6)
servatumque eum ex sale, quum is morbus urget, comburi, carbonemque ejus contritum in aquam mulsam, quae potui detur, infriari, et prodesse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 5:2)
aut aquam mulsam, in qua vel hyssopum, vel ruta decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 2:4)
Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 12:1)
Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:2)
Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:1)
Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 1:1)
Quod facile evitabimus,si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:3)
Nam his rebus plumam pinnasque emundant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 4:2)
deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 11:5)
nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 20:5)
tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 4:2)
deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam cuius libet vastae alitis,quae rigorem habent, emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 7:4)
Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis, hac inplebo decem missurus vascula Mopso.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION