라틴어 문장 검색

deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 11:5)
nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 20:5)
tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 4:2)
Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet, tam large quidem ut supersit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 3:2)
nam praeter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 11:1)
deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam cuius libet vastae alitis,quae rigorem habent, emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 7:4)
aut vulnera lavi Romana consuetudo fuit ut mortui lavarentur, ideoque hos qui hoc officium implebant, pollinctores appellatos dicunt, qui mortuis os polline oblinebant, ne livor appareret extincti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4851)
Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis, Coquendo sit faxo, et molendo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 395)
Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:3)
sed, quod grauius est, correpta eorum uesania magis augescere contradicendo, quam fauendo ueritati uoluit emundari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION