라틴어 문장 검색

Etiam dubitabit quispiam potius quam objiciet, utrum nos de Naturali tantum Philosophia, an etiam de scientiis reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundum viam nostram perficiendis loquamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:1)
atque quemadmodum vulgaris logica, quae regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:3)
Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris), sed et rerum naturam intueatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:8)
Similiter, postulatum mathematicum, ut quae eidem tertio aequalia sunt etiam inter se sint aequalia, conforme est cum fabrica syllogismi in logica, qui unit ea quae conveniunt in medio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:3)
Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:2)
Alterum monitum est, ut propositionibus universalibus, tam affirmativis quam negativis, de aliquo concreto, subjungantur simul ea concreta quae proxime videntur accedere ad id quod est ex non-entibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:6)
Illud vero monendum, nos in hoc nostro Organo tractare logicam, non philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:2)
ens autem aeternum nullum sequitur in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:4)
ergo, cum primum ens sit aeternum, mundus potest sibi esse coeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:7)
aliter enim primum ens non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:11)
mundus est effectus primi entis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:5)
quoniam motus et omnis mutatio est actus entis in potentia [et quidem] secundum quod huiusmodi;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 22:4)
ens aeternum, et secundum suam substantiam, et secundum omnem suam dispositionem, cui nihil acquisitum est in futuro, et cui nihil deficit in praeterito ex his per quae effectum suum produceret, facit effectum suum immediatum sibi coaeternum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:6)
Deus est ens aeternum secundum substantiam et secundum omnem, quaecunque in eo est, dispositionem, cui nihil acquisitum est in futuro, [et cui] nihil deficit in praeterito ex his per quae effectum suum produceret, et mundus est suus effectus immediatus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:7)
sed in principio mundi, - quod est ens primum -, nulla est novitas possibilis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION