라틴어 문장 검색

Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장1)
Ephesii Milesiique, hi Apollinis, illi Dianae caerimonia occupavisse civitates visi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장8)
At Baream Soranum iam sibi Ostorius Sabinus eques Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in quo offensiones principis auxit iustitia atque industria, et quia portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat vimque civitatis Pergamenae prohibentis Acratum, Caesaris libertum, statuas et picturas evehere inultam omiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장1)
rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:2)
componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur, admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 3:3)
peroraturus stricturum se lucubrationis suae telum minabatur, lenius comptiusque scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem 'commissiones meras' componere et 'harenam esse sine calce' diceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 2:1)
Honoribus ante legitimum tempus initis praetor commissione ludorum Floralium nouum spectaculi genus elephantos funambulos edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 1:1)
Ad hoc etiam posset adduci quod dicit Apostolus ad Ephesios de Christo:
(단테 알리기에리, Epistolae 121:2)
Sed hoc non est, cum dicat Apostolus ad Ephesios loquens de Patre:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:7)
Anno enim post Romam conditam quadringent­esimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:1)
Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:1)
Alexander Aetolus, poeta egregius, in libro qui inscribitur Musea refert quanto studio populus Ephesius dedicato templo Dianae curaverit praemiis propositis ut qui tunc erant poetae ingeniosissimi in deam carmina diversa conponerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 4:1)
Loquitur autem, uti dixi, de populo Ephesio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 5:1)
inlaudatus ergo est quasi inlaudabilis, id est numquam nominandus, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesiae incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 16:4)
apud Ephesios Venerem Automatam dixerunt, vel Epidaetiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72024)

SEARCH

MENU NAVIGATION