라틴어 문장 검색

quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis - sic enim appellabat - referti essent eorum libri, de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 86:1)
qui cum in epilogo misericordiam se movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne misericordiam movisse, "ac magnam quidem," inquit "neminem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia digna visa sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 278:3)
Publius sane diserto epilogo criminans me mentis iudicum commoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 8:5)
est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria rhetorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장1)
Num igitur etiam rhetorum epilogum desideramus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:4)
sed quinam est iste epilogus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:8)
Habes epilogum, ne quid praetermissum aut relictum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:4)
Ego vero, et quidem fecit etiam iste me epilogus firmiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:5)
nunquam haec supra fidem et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 153:3)
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)
Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 117:1)
namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 157:2)
in schola etiam, ne color extra themata quaeratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 179:4)
qui si hoc dicunt, non diu neque ut in epilogo, mecum ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 200:2)
quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 204:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION