라틴어 문장 검색

deinde epulās parant et laetī cēnant.
그리고나서 그들은 만찬을 준비하고, 즐겁게 식사한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat20)
post epulās ad lūdōs sē parant.
만찬 뒤에 게임을 위해 자신들을 준비시킨다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat21)
Numquid tale est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affligit animam suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino?
이것이 내가 좋아하는 단식이냐? 사람이 고행한다는 날이 이러하냐? 제 머리를 골풀처럼 숙이고 자루옷과 먼지를 깔고 눕는 것이냐? 너는 이것을 단식이라고, 주님이 반기는 날이라고 말하느냐? (불가타 성경, 이사야서, 58장5)
In quo adhuc etiam laboro periculo, et cotidie quasi cervici mee gladium imminentem suspitio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo legitur qui cum Dyonisii tiranni potentiam atque opes conquisitas maxime imputaret beatitudini, filo latenter apensum super se gladium suspitiens que terrenam potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de paupere monacho in abbatem promotus incessanter experior, tanto scilicet miserior quanto ditior effectus;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 7:5)
quae paulo ante haec nostra moderna tempora apud eius sacrosanctum tumulum ieiuniis et orationibus vacans multa transegit annorum curricula.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:4)
Qua tandem peracta poenitentia, populos suae dioceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano ieiunio a se divinae indignationis iracundiam removeant, removendo avertant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:19)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Dum citharam manus una gerit, manus altera cordas Sollicitat dulcemque soni parit illa saporem, Auri dans epulas oculisque prohemia somni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:5)
Pena, Labor, Sitis, Esuries, Ieiunia, Cure.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:4)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Languescit Labor exhaustus, Sitis effugit, arma Deicit Esuries, fugiunt Ieiunia, Cure Depereunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:20)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Oris nardus naribus delicatas odoris epulas offerebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:12)
Illic halex piscis generalissimus, ampla sui corporis communitate, pauperum solabatur jejunia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:124)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION