라틴어 문장 검색

recte noscentibus placuit navibus remigio directis in medium flumen, quae vehebant cum armigeris principem, gentisque iudicem inde cum suis, foederari, ut statutum est, pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 9:3)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 2:1)
Quibus compertis, Romanus, misso equite velocissimo, magistrum officiorum petit Remigium, affinem suum vel rapinarum participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii Vincentio vicario sibique deferri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 8:1)
ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta, diutius occultari, Remigio officiorum magistro, affine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec velut minima et superflua, non nisi opportune legi posse adseverante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:4)
Eoque omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine, arte mira coagmentatis, et distantiis decursis comminus ferro sine sui respectu confligunt, hostisque dum mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, ut laqueatis resistentium membris, equitandi vel gradiendi adimant facultatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 9:1)
iuventus vero equitandi usu a prima pueritia coalescens, incedere pedibus existimat vile, et omnes multiplici disciplina prudentes sunt bellatores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 20:2)
Qui dum advenisset illuc cum exercitu prope civitatem, cum paucis inconsulte coepit equitare circa castra Danorum volens invisere, qualiter exercitus castra eorum possent adtingere, vel quo ipsi castra figere deberent:
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:2)
Iulii, corpusque eius Remis delatum atque in aecclesia beati Remigii positum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:4)
aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
"Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권193)
"Sed cedo istam urnulam, et protinus arreptam complexamque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigium dextra laevaque porrigens volentes aquas et ut abiret innoxius permittentes excipit, commentus ob iussum Veneris patere eique se praeministrare, quare paulo facilior adeundi fuit copia."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:116)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo primo, praefatus paganorum exercitus iterum ad Northanhymbros equitans Eboracum civitatem adiit, et ibi anno integro mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 31 34:1)
tertioque adventus sui ibidem die comites eorum cum magna illius parte in praedam equitaverunt, aliis vallum inter duo flumina Tamesen et Cynetan a dextrali parte eiusdem regiae villae facientibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 35 38:2)
Iterumque in septima hebdomada post Pascha ad Petram Aegbryhta, quae est in orientali parte saltus, qui dicitur Seluudu, Latine autem 'sylva magna,' Britannice 'Coit Maur,' equitavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:2)
Cumque hoc sibi responsum videretur probabile, dato revertendi pignore statuto tempore, quarto die ab eo equitantes ad patriam remeavimus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION