라틴어 문장 검색

Hoc unum, Deci, nobis (ut et ipse, quantum tua sinit adolescentia, videre et ex patre Albino audire potuisti) in omni vitae cursu optimum visum est, ut, quantum cessare a causarum defensione licuisset, tantum ad eruditorum hominum tuique similium congressum aliquem sermonemque conferrem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 3:2)
Adprime luxuriosus mihi videtur et prodigus cui haec tanta in epulis vel gratuita ponantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:2)
Asclepiades autem, vir inter Graecos adprime doctus ac diligens, carchesia a navali re existimat dicta.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 5:1)
Lucilius namque, vir adprime linguae Latinae scius, equum equitare dicit hoc versu:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 11:2)
nobis autem videtur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni decere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:2)
nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:3)
Propositio est Astronomis notissima, & in Jove apprimè demonstratur per Eclipses Satellitum, quibus Eclipsibus Heliocentricas Planetae hujus longitudines & distantias à Sole determinari diximus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 24:3)
O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies operit ac subtrahit famae!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:1)
nam id arbitror Apprime in vita esse utile ut ne quid nimis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 154)
Virginem istam Thaidi quae hodie dono data est Scis eam hinc civem esse, et fratrem eius esse apprime nobilem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 442)
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem, Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 211)
nam si oblique contempsisset, si parum recta non , si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 131:2)
nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 215:3)
Nam, ut Posidonius ait, " unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 28:4)
[adulescens quidam hic est adprime nobilis quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia quiaque adeo me complevi flore Liberi, magis libera uti lingua conlibitum est mihi, tacere nequeo misera quod tacito usus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION