라틴어 문장 검색

ego, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 11 2:3)
hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 1:8)
Mare singulis diebus tam Lunaribus quàm Solaribus bis intumescere debere ac bis defluere patet per Corol. 19. Prop. LXVI. Lib. I. ut & aquae maximam altitudinem, in maribus profundis & liberis, appulsum Luminarium ad Meridianum loci minori quàm sex horarum spatio sequi, uti fit in Maris Atlantici & AEthiopici tractu toto orientali inter Galliam & Promontorium Bonae Spei, ut & in Maris Pacifici littore Chilensi & Peruviano:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:1)
Nam in maribus quae ab Oriente in Occidentem latè patent, uti in Mari Pacifico, & Maris Atlantici & AEthiopici partibus extra Tropicos, aqua attolli solet ad altitudinem pedum sex, novem duodecim vel quindecim.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:4)
In mari autem Pacifico, quod profundius est & latius patet, aestus dicuntur esse majores quàm in Atlantico & AEthiopico.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:5)
Nam sicut itineri graues aestus, ita continuae navigationi etesiae reluctantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 153)
premant Calenam falce quibus dedit fortuna vitem, dives ut aureis mercator exsiccet culillis vina Syra reparata merce, dis carus ipsis, quippe ter et quater anno revisens aequor Atlanticum inpune.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 314)
aestas veliferis solvit Etesiis,
(세네카, Thyestes 133:1)
Memorat et Plato maiorem Asiae vel Africae terram Atlantico mari ereptam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 4:1)
tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:1)
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION