-
Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia;
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 3:1)
-
gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 90:1)
-
tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:1)
-
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
- (비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)