라틴어 문장 검색

Quantum vero ad observationem Macciavelli, nimirum zelotypiam et aemulationem sectarum ad extinguendam rerum memoriam multa molitam, qui Gregorio Magno notam inurit ac si pro viribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit, non video certe huiusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere aut diu durare, id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim resuscitavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:23)
et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis, ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea non pertinere ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate regis haec cadere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장6)
et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장16)
accedit et illud inenarrabile sacrifitium severissimi vere libertatis tutoris Marci Catonis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:5)
Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos :
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:13)
Cornelius centurio adhuc ethnicus dono spiritus sancti inundatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:7)
Praecipit dominus peccantes in nos argui debere secreto vel adhibito teste et, si audire noluerint, referri ad ecclesiam habendosque in malo pertinaces quasi ethnicos et publicanos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:42)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, X3)
illic inenarrabili allectus urbi municeps aeternae in arce curiae gestas coronam civicam.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.168)
adhuc recentem caede de tanta virum donat sacerdos ferculis caelestibus, Dei sacerdos, rex et idem praepotens, origo cuius fonte inenarrabili secreta nullum prodit auctorem sui, 2 Melchisedech, qua stirpe, quis maioribus ignotus, uni cognitus tantum Deo.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 10)
mox ipse Christus, qui sacerdos verus est, parente inenarrabili atque uno satus, 1 cibum beatis offerens victoribus parvam pudici cordis intrabit casam, monstrans honorem Trinitatis hospitae.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 15)
sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 181:1)
est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 324:2)
Ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa adversus nos ita argumentari consuerunt:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION