라틴어 문장 검색

id autem in parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 22:5)
quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:8)
vituperare quisquam vitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:3)
nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 187:4)
Etiamsi potest defendi qui uolenti dedit, tu potes qui fecisti ut uellet?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.30)
ferunt enim suffragia, mandant inperia, magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant, quae, etiamsi nolint, danda sint, et quae ipsi non habent, unde alii petunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:4)
In quo vitio cavendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia quae sunt in usu, etiamsi causae necessitas postulet, reformidant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 41:2)
aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:6)
Dixitque ad eam rex: " Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua? Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장3)
a quo enim plurimum sperant, etiamsi ille iis non eget, tamen ei potissimum inserviunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:7)
Rectum est autem etiam in illis contentionibus, quae cum inimicissimis fiunt, etiamsi nobis indigna audiamus, tamen gravitatem retinere, iracundiam pellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 176:2)
Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, qui aut arte aut coniectura divinare videantur, esse tamen divinationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 179:1)
"Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, qui aut arte aut coniectura divinare videantur, esse tamen divinationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 179:1)
sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id quod arte continetur effecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 291:5)
neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 357:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION