라틴어 문장 검색

nam ut in ultima sit, latinitas vetat, ut in paenultima non sit, brevitatis efficit ratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 144)
legitur tamen et 'torno facili' ad excludenda duo epitheta, quod est in latinitate vitiosum, si sit 'lenta facilis vitis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 382)
sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et *κρέουσα.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 114)
cuius significationis participium latinitas non habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2062)
nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece το` κῆτοσ και` τα` κήτη, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2078)
nec enim potest Graecum nomen Latinam etymologiam recipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 45)
orchades a graeca etymologia, sed obscena, id est a testiculis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 861)
ad quam etymologiam etiam extremos ordines vinearum possumus trahere, qui ante stant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4176)
nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, mane ut ex portu in Piraeum (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum, et idem, Mercator hoc addebat, captam e Sunio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 21:5)
multa illis Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:5)
sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, . rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 222:2)
etymologia, quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 248:1)
ideoque in definitionibus assignatur etymologiae locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 249:2)
sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 255:2)
sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum dativis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in *λ*η*ι*σ*τ*η*ι quia etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret litteram.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 283:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION