라틴어 문장 검색

Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
Nam quomodo non evacuaretur mare ventorum vi, cui cessisset toto diffusum orbe diluvium usque ad Herculis, ut aiunt, columnas, et mare Magnum tectis montium excelsorum verticibus exaestuans?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:6)
Ebriosi est omne absorbere vinum, et intemperantis evacuare quod sumpserit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:6)
Apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus, seseque resorbens, numquam extra margines intumescit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 19:1)
fluxum ventris incurrit, et dum intra triduum evacuatus fuisset, eodem die, quo se gaudebat ecclesias invadere simul regnum et animam amisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 2:2)
"Quadrupes reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus invitus dominum suum devolvit ad terram:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:32)
Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus1)
deus autem et hunc et illas evacuabit.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:9)
Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:10)
Esse autem periculum ne inter causas morborum, omni corporum via patefacta, ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, effluant amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 6:1)
Quamobrem venter repentino timore effluat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 1:1)
2. In secundo genere fit deductio, cum ea quae interius propter interpositionem corporum latent, nec commode aperiri possunt, per ea quae sunt in superficie, aut ab interioribus effluunt, perducuntur ad sensum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 382:1)
aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:6)
Aqua per rimam perforationis talis effluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:11)
quod nihil expirarit aut effluxerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION