라틴어 문장 검색

Tune emuli mei, nichil se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc negotium ageretur, ubi videlicet vim minime exercere valerent, qui scilicet de iusticia minus confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde ignominiosum esse si ad aliam audientiam causa hec transferretur, et periculosum fieri si sic evaderem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 7:1)
Nuper autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conventum abbatie redissem et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos peiores quam illos reperi, quos iam quidem non de veneno sed de gladio in iugulum meum tractantes cuiusdam proceris terre conductu vix evasi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 7:4)
Praedicti ergo secretarii de communi amantium voluntate dominas tenentur adire, ubi tale emerserit negotium, eisque recitare quod contingit, amantium qui litigant personis penitus non expressis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 14:8)
ut pluvia impendente metallum Mobile descendat, vel contra, ubi postulat aestus, Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:10)
Nunc si quis dura evadat per saxa viator, Desertosque lares, et valles ossibus albas Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:3)
Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam Picta gravescit humus, terris emergit apertis Progenies rediviva, et plurima surgit imago.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:2)
sed honestam eius venam, ex carnis concupiscentia fumus quidam emergens, obnubilet et corrumpat;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:10)
Ipse se periculis obiiciebat, scandalis emergentibus obviabat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:13)
Quidquid minus laetum emergebat, referebam ad eum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:23)
In medio nemoris euadit in aera montis Ardua planicies et nubibus oscula donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:1)
Nunc magis euadens celestia uertice pulsat, Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nos Nunc redit et nostra sese castigat habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:13)
Currus subtollitur, exit Terras et tenuem currens euadit in auram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:14)
Extra se cogit hominem se querere, de se Exit homo, factusque sibi contrarius a se Discrepat oblitusque sui se nescit et ultra Transgrediens euadit adhuc, plus esse laborans Quam sit, nec propria contentus origine, sese Esse cupit maior et se superare laborat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:18)
Alcius euadens, uirgo conscendit in altum, Sol ubi iura tenet, ubi solis cereus ardet Et lucis scaturit fons uiuus, uena caloris Manat splendorisque noui thesaurus habundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:1)
Et jam Lemniacos uomitus ignisque uapores Virgineus labor euadit nec flamma uiantem Contigit aut eius ausa est contingere crinem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION