라틴어 문장 검색

et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et iam relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 7:1)
Pompeius vero Strabo omnia flammis ferroque populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium dis litaretur utcumque.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 14:1)
Et in eversione Troiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 13:4)
Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad verbum transcripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 4:2)
et ante pelagus posuit, cum post Troiae eversionem navigaverit Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6792)
eversionem enim Troiae tantum omissis superioribus narrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 115)
nam eversio Ilii et Aeneae errores, adventus bellumque manifesta sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7524)
hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorum recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:2)
ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio - ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
necesseque est, si quis sibi ipsi inimicus est, eum quae bona sunt mala putare, bona contra quae mala, et quae appetenda fugere, quae fugienda appetere, quae sine dubio vitae est eversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 38:4)
ex quo magnitudo animi exsistit humanarumque rerum contemptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:5)
Iam, qui dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet locum fortitudo, quae est dolorum laborumque contemptio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:8)
201M quae virtus fortitudo vocatur, in qua est magnitudo animi, mortis dolorisque magna contemptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 16:9)
hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:1)
perspice aequitatem animi mei et ludum et contemptionem Seleucianae provinciae et me hercule cum Caesare suavissimam coniunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 19 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION