라틴어 문장 검색

Cessat ergo ratio vestra evidentissima ratione collisa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:5)
Quare autem aliud in femina quam in masculo ex ipsa natura contingat, evidenti potestis ratione videre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:8)
Immo etsi multa mulierem temporalium rerum cogat necessitas, si amoris ipsa ducatur affectu, gravissimum sibi reputat coamantis attenuare substantiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:17)
At amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine partitur, semper est plena fraudis atque fallaciae;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:10)
Attamen vera amicitia nullo modo dicenda est, quae commodi temporalis causa suscipitur, et servatur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:21)
Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:7)
tunc se solis labiis profitentes amicos, cum spes alicuius commodi temporalis arriserit;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:5)
qui cum nihil habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi temporalis ab eis vel adipisci poterit quis vel sperare.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:7)
Sunt enim plerique qui in rebus humanis nihil bonum norunt, nisi quod temporaliter fructuosum sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:4)
Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:3)
Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:10)
Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia iam infirmabatur, praebere solatium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:14)
Patrati sceleris evidentia, clamoris gerens imaginem, humani generis naufragium tibi evidenter eloquitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:6)
«Fratres universi, qui laboratis fame et [0501C] pestilentia, qui Turcorum et gentilium turbis vallati mortem temporalem speratis incurrere, non hunc gratis sufferre vos credatis laborem, sed audite et pensate praemium quod Dominus Jesus omnibus his redditurus est qui ejus amore et gratia hac in via morituri sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:2)
quia certi sumus post temporalem mortem, de certa illius retributione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION