라틴어 문장 검색

Decipies alios verbis voltuque benigno, Nam mihi iam notus dissimulator eris.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII3)
O frustra locuples, o dissimulator amici, Haec legis et laudas?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV10)
dissimulant dissimulamus nota, simulamus ignota, ut Sallustius simulator ac dissimulator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5161)
exactis regibus, tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam L. Bruti esse cernimus, sed deinceps omnia nonne plena consiliorum, inania verborum videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:7)
quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 4:4)
atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 5:4)
a. 711 (43). C. ASINIVS POLLIO CICERONI Balbus quaestor magna numerata pecunia, magno pondere auri, maiore argenti coacto de publicis exactionibus, ne stipendio quidem militibus reddito duxit se a Gadibus et triduum tempestate retentus ad Calpem K. Iun.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 324)
Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et "mecum tibi sint certamina" dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:1)
minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, assiduus potius quam immodicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:6)
quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona servetur, qui dissimulator artis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:1)
Animus audax, subdolus, varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장4)
Pecuniae etiam male creditae exactio est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 185:2)
at si rogandus, simulator parati dissimulator petiti, venditator 1 praestiti publicator occulti, calumniator morati infitiator soluti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)
in foro Scythae, in cubiculo viperae, in convivio scurrae, in exactionibus Harpyiae, in contentionibus statuae, in quaestionibus bestiae, in tractatibus cocleae, in contractibus trapezitae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:4)
si quae pecuniae debentur, earum exactio esto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 461:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION