라틴어 문장 검색

Ideoque mandatum est, ut nervis ferrum lignumque conectentibus, ante iactum incisis, emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras reservabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 11:2)
complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus.
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:3)
Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:7)
Quamquam enim connexa, immo vero inunita ratio numinis religionisque esset, tamen teletae discrimen interesse maximum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:2)
Praeterea coligatus et conexus producte dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 9:1)
primum, quod facta dictis exaequanda sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:2)
propterea non inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 3:2)
Et plerumque sane coniungit verba et conectit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 2:2)
QUIN particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 2:1)
XI. REX iste (ut verbis utamur quae merita eius exaequent) fuit instar miraculi cuiusdam:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:1)
sed quae ingenia et intellectus fere exaequet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:2)
Nostra enim via inveniendi scientias exaequat fere ingenia, et non multum excellentiae eorum relinquit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:6)
Quod si quis id sedulo agat, ut calorem ignis attemperet et reducat ad gradum moderatiorem et leniorem (quod multis modis facile fit), deinde etiam inspergat et admisceat nonnullam humiditatem, maxime autem si imitetur calorem solis in inaequalitate, postremo si moram patienter toleret (non certe eam quae sit proportionata operibus solis, sed largiorem quam homines adhibere solent in operibus ignis), is facile missam faciet heterogeniam illam caloris, et vel tentabit vel exaequabit vel in aliquibus vincet opera solis, per calorem ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:14)
Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:6)
Praepropere enim venditiones iacturam ex usuris saepe exaequant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION