라틴어 문장 검색

Comitia praetorum arbitrio senatus haberi solita, quod acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres qui supra numerum petebant legioni praeficiendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장1)
gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio (neque enim rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi oportuerat) repetam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장4)
nocte, qua proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium cladibus oblitteratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장10)
faces in prominentem porticum iecere et sequebantur ignem ambustasque Capitolii fores penetrassent, ni Sabinus revulsas undique statuas, decora maiorum, in ipso aditu vice muri obiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장5)
sed proelia dolus incendia inter ipsos, et magna vis frumenti ambusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장12)
per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 2:1)
ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:3)
voce Iovem saevis relevans ambusta pruinis lumina;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 75:1)
scilicet ubi ait, et quidem in fabula trium sororum contemtricium in semine Semeles, ad Solem loquens, qui nymphis aliis derelictis atque neglectis in quas prius exarserat, noviter Leucothoen diligebat:
(단테 알리기에리, Epistolae 16:2)
Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, qua maxime viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 1:1)
Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 12:1)
Obvius ambustum torrem Corinaeus ab ara Corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti Occupat os.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 10:4)
fomenta taleae excisae ex arboribus, item alio loco astulae ambustae, ligna cavata a fungis nomine excepto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 17610)
facem ivveni coniecit satis considerate facem iuveni iniecit, quae cito et exardescit et desinit, supra vero Amatae serpentem iniecit, quod in mulieribus semper viget venenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4561)
buris enim ut curvetur, ante igni domatur, id est amburitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1704)

SEARCH

MENU NAVIGATION