라틴어 문장 검색

nam qui tam ἀσαφῶσ loquatur, qui possit cum declamat σαφῶσ dicere quae dicenda sunt, non uideo.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 6:2)
' ad campestres exercitationes suas admisit et plebem declamauitque saepius publice;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:6)
uenere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:5)
Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 2:1)
et nescio quod Speculum, Innocentium, et Ostiensem declamant.
(단테 알리기에리, Epistolae 79:9)
PATRIS Patriae vitam, opus, sive ad viri virtutes, sive ad praeclaras res ab illo et inceptas et perfectas spectemus, omni cura omnique diligentia dignissimum, sermone Latino, procul quidem Roma et Romuleo flumine, ignotus exarare aggredior.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.1)
- Expositio, a Congressu prius exarata, coram militibus recitata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.4)
Washingtonius, coram exercitu, expositionem, a Congressu prius exaratam, belli suscipiendi causas rationemque exhibentem, recitari et promulgari jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.39)
Quapropter ad Congressum, literas, hac de re, exaravit, in quibus ab incepto tam periculoso cives dissuasit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.72)
Juvenes nostrates viri maximi quem terra unquam extulit vitam latine exaratam perlegere volui.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.11)
Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
(호라티우스의 첫번째 편지, 021)
Ita et nunc, mi Marcella, Blesillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter aestuasse, ut sciret reiciendas delicias corporis, quod paulo post vermibus exarandum sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:1)
Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comoediae et mimographi et communes rhetorum loci in novercam saevissimam declamabunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:24)
Tunc nugas meras fundere et adversum singulos declamare;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:8)
Declamare doces?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII70)

SEARCH

MENU NAVIGATION