라틴어 문장 검색

mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII78)
erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa, nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se concussere ambae, mulier saevissima tunc est, cum stimulos odio pudor admovet.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X132)
Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit, ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 7:1)
Hic cum omnes exhorruissent, Praetextatus renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:1)
fervorem autem quo animus excandescit excitaturque alias ad iram alias ad virtutes nonnumquam ad temporalis furoris excessum, per quas res etiam bella nascuntur, Martem cognominaverunt, cuius vim poeta exprimendo et similitudini ignis adplicando ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:2)
Cumque adhuc dicentem omnes exhorruissent, subtexuit Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:1)
sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 56:1)
In quo igitur homines exhorrescunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 53:1)
non modo non fecit sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire si ut resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 2:3)
sed non possum non exhorrescere, si quid intra cutem subest vulneris, quod prius nocere potest quam sciri curarique possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 3:5)
haec nullam habent vim, nisi ira excanduit fortitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:4)
Excanduit Trimalchio et Quicunque inquit mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero, in rationes meas inferri vetuo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:16)
Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit, is ipse qui supra me discumbebat, et Quid rides inquit vervex?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:1)
Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum mentio facta est, tam vehementer excandui, tam severa tristitia violari aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex philosophis intueretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:3)
tum ego totiens excitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION