라틴어 문장 검색

ad pugnam proludit praemeditatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1061)
tanton' placvit concurrere m. i. apostropha cum exclamatione ad Iovem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5031)
nec fuit indignum superis quasi exclamatio est ad deos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4911)
curas venientem extendit i. a. quasi in tempore alieno praemeditatur fu- turum laborem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4052)
nam, ut etiam Donatus dicit, tragicum est et ultra carmen georgicum, si accipiamus, 'pro qua mercede' exclamationem esse, ut sit, pro quanta hoc mercede fecerunt!
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1503)
sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, admirando inridebat, calebat in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장4)
quamquam illa ipsa exclamatio "non potest melius" sit velim crebra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 101:3)
Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 207:1)
formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 9:7)
aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel questionis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:9)
nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:3)
quid potest accidere tale ei, cui nihil, quod homini evenire possit<, non praemeditatum sit>?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:11)
quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 252:3)
tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:1)
est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION