라틴어 문장 검색

Qui enim plurimis consuevit abundare divitiis multisve suae carnis et mundi gaudiis delectari, si ad inopiae postmodum tenebras elabatur, totus sibi mundus videtur obscurus, nullumque veretur committere crimen, ut fortunam divitiarum recuperare possit amissam, per quas prioribus valeat gaudia similia celebrare, nec excogitari posset in mundo nefas quod committere dubitaret amator, si propter illud ad rerum opulentiam reducatur egestas, unde suum possit enutrire amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:4)
Est autem mulier avara, quia non excogitatur in mundo nefas quod ipsa audacter interveniente munere non committat, nec cuiquam necessitatem patienti sua novit abundantia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:1)
Non autem quod dico ex proprio sensu excogito uel fingo, [at] in libris diligenter relegendo hec omnia scripta inuenio.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:16)
Nec iam corpoream uestem fastidit abhorrens Spiritus, hospicio tali letatus et umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:4)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
Illic perdix nunc aeriae potestatis insultus, nunc venatorum sophismata, nunc canum [0436C] latratus propheticos abhorrebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:106)
Illic perca, spermatis jaculis loricata, aquatilis lupi minus abhorrebat insultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:137)
Nam Christiani non solum Turcos vel Sarracenos occisos, verum etiam canes arreptos et igni coctos comedere non abhorruerunt prae inopia, quam audistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:8)
Hoc autem loco ad suscitandam iram Christianorum, in derisum etiam et opprobrium, cruces fixerunt, super quas aut spuebant, aut in oculis omnium mingere non abhorrebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:7)
Quod cum ille negaret propter foedus quod pepigerat cum Tankrado, filium ejus in oculis patris et omnium suorum aspectu, capitali sententia interimere non abhorruerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:4)
Innocentia est virtus "omnem iniurieillationem abhorrens."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 42:6)
Arduum etiam est ratione vicinitatis et divitiarumac potentiæ utriusque partis et etiam multis aliis rationibus, quæde facili non possent excogitari, nec conveniens esset hic numerari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 16:3)
Licet multas justas rationes sapienter induxeris, quibus vindictam et guerram ac bellum abhorrere videris, non tamen adhucmihi tribuisti consilium, quod in hoc negotio a te affectanter habere desidero.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 270:2)
Et angeli de caelo a dexteris et a sinistris discooperient et renuntiabuntconsilium tuum et quicquid a te fuerit excogitatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:3)
Etiam illud non abhorret a vero, quod et iste velut quasdam in se manus injicit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION