라틴어 문장 검색

nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:3)
quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, tamen in corpore immutari hominis natura videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:6)
quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:4)
quis enim hippocentaurum fuisse aut Chimaeram putat, quaeve anus tam excors inveniri potest quae illa quae quondam credebantur apud inferos portenta extimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:4)
an quod aspexit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:4)
An quod aspexit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:4)
quis enim est tam excors, quem ista moveant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 11:3)
aliis cor ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes concordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul Corculum et egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:6)
Multa miser timeo, quia feci multa proterve, Exemplique metu torqueor, ecce, mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 430)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
fac titubet blaeso subdola lingua sono, ut, quicquid facias dicasve protervius aequo, credatur nimium causa fuisse merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:422)
viderunt satyri, turba proterva, deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권97)
"venti nocuere protervi:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권197)
ut ille Non profecturae conditor historiae . Utque repertori nocuit pugnacis iambi, Sic sit in exitium lingua proterva tuum . Utque parum stabili qui carmine laesit Athenas, Invisus pereas deficiente cibo . Utque lyrae vates fertur periisse severae, Causa sit exitii dextera laesa tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:8)
conataeque loqui et magno clamore protervas intentare manus, pennas exire per ungues adspexere suos, operiri bracchia plumis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION